- TRIPUS
- TRIPUSnon unius olim generis. Fuere enim alii τρίποδες ἐμπυριβῆται, sive λέβητες λοετροχόοι, in quibus calefiebat aqua loturis, vel lebetes lavantibus aquam fundentes. Alii fuerunnt τρίποδες ἄπυροι, non sentientes ignem, qui ornatui solum templorum et aedium destinabantur. Cuiusmodi tripus ferreus ante Regiam apud Persas perpetuo stabat, ut si cui Rex factus esser iratior, apud hunc tripodem Regis, exspectaret sententiam, nemine eum interea custodiente, Procopius, de Bello Pers. l. 1. Vide quoque Cael. Rhodig. l. 18. c. 18. in Eodem genere fuêre aenei tripodes, praemia certantium: Il. ψ. v. 512.Δῶκε δ᾿ ἄγειν ἑτάροιϚιν ὑπερθύμοισι γυναῖκαΚαὶ τριποδ᾿ ὠτώεντα φέρειν —Quale βραβεῖον Hesiodus dicit se retulisse e certamine Musico, et Musis Heliconiadibus dedicâsle, Oper. et Dier. l. 2. sub fin. In certaminibus Baccho inprimis sacris, ut notat Athenaeus, l. 2. Quod praemium victor non auferebat domum, sed ei Deo consecrabat, cur id ludicrum dicatum erat, ut de Hesiodo modo vidimus. Sic in Clio Herodoti, ubi de agone Apollinis Triopii, sic in epitaphio Simonidis Cei, alibique legimus. Sed et super tripode aeneo, coram Iudicibus collocato, coronas Olympicorum praemia, poni olim consuevisse, quae postmodum super mensa statutae sunt, testatur Pausan. l. 5. Quem morem expressit Virg. l. 5. Aen. v. 109.Munera principio ante oculos, circoque locanturIn medio, sacri tripodes, viridesque coronae.Etiam iis, qui Ludorum impensas faciebant, praemii locô data cortina, Deo consecranda: Atque hi sunt τρίποδες χορηγικοὶ, quorum mentione Graeca omnis historia, maxime autem Attica, refertissima est; Vide praecipue Isaei Orat. de Haer. Dicogenis, Lysiam, Apolog. δωροδοκ. Demosthenem, in Midiana, et ibi Ulpianum, in Andocide. In his varia argumenta caelabant, quae ad honorem dantis, aut Dei, cui dabantur, pertinerent: quales aliquot tripodum inscriptiones, apud Herodotum, et Pausaniam, hodieque exstant, et ex Latinis, apud A. Gellium, l. 3. c. 11. Priscianum, l. 1. ac 6. Aristidem, Sacr. Orat. 4. Alios. Brevis apud Plut. initio Aristidis, haec legitur: ΑΝΤΙΟΚΙΣ ΕΝΙΚΑ. ΑΠΙΣΤΕΙΔΗΣ ΕΧΟΠΗΓΕΙ. ΑΠΧΕΣΤΠΑΤΟΣ ΕΔΙΔΑΣΚΕ. Vide Casaubon. ad Aug. Suetonii c. 52. Praeprimis vero celebris fuit, Tripus Apollinis, qui Diodor. Siculo, ubi de oraculi origine, in haec verba memoratur, l. 16. c. 6. Antiquitus Fama invaluit, capras Oraculum invenisse: cuius gratiâ et Delphici hâc tempestate capris ut plurimum, in eo consulendo, sacrificant. Inventum vero ita aiunt: Quum eo in loco, ubi nunc Templi adytum est, terrae hiatus pateret, circumque terram pascentes caprae (quod scil. Delphi eô tempore inculti erant) frequenter contigit, ut ad cavum illud capra quaepiam accedens et introspiciens, miris quibusdam exsultationibus, et voce prius ei insuetâ, incredibilem Pastori suo admirationem coneitaret, adeo, ut et ipse spectatum eius loci situm accesserit. Eum tunc, quod capris evenerat, perturbatio ingens corripuit; ut ille ea propemodum, quae divinô furore vexxatis accidunt, pateretur: hic vero, praeter illud etiam, futura praediceret. Quapropter apud eius Regionis homines divulgatâ commotione mentis (quae ad hiatum accedentibus oboriretur) complures illuc conveniebant, tentandique gratiâ quicumque propius se inferebant, divinô agitabantur Spiritu. Propterea res in admirationem versa, creditumque terrestre illud esse Oraculum. Et aliquando servatum est, ut consulturi de rebus suis, ad hiatum se promitterent, alterve alteri darent responsa. Sed quum multi ex furore in praeceps desilirent, institutum est, ne quispiam periclitaretur, ibi feminam vatem ad omnium usum deligi, a qua praedictiones acciperentur: ei vero machinam erigi, super quam tuto et divinitus afflare ac consulentibus respondere posset. Quia autem haec fulturis tribus sustinebatur, ideo Tripus nominata est: cuius faciem ferme et nunc retinent aenei tripodes Huic itaque insidentem Pythiam frigidus spiritus vi quâdam velut ventô, in sublime expulsus, mentes vatum in vaecordiam vertebat, impletasque Deôresponsa consulentibus, dare cogebatô: Iustin. l. 24. c. 6. Qui spiritus ubi vetustate abolitus, voluit Plutarchus, dedefect. Oracul. desiisse Oracula. Vide Euseb. de Praepar. Euangel. l. 5. sed veram cessationis huius causam, Genes. c. 3. v. 15. Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 21. hac de re sic: Eô spiritu, inquit, ex intimo specu editô, quasi divinô afflatu Phoebus in Tripode stans, mente furibundâ statis diebus, quibus fari licebat, consulentibus canebat responsa. Licet serant, Apollinem sex mensibus apud Lycios, sex apud Delum, vaticinari: reliqua veroOracula nonnumquam Idibus, nonnumquam Kalendis; nunc die oriente, nunc desinente, responsa dabant; quae a mulieribus tantum, quaeerant Templivates, vaticinantis in modum ferebantur. In quo id praecipuum, ut qui Oraculum consuleret, brevi admodum oratione, quid vellet, exposceret: utque nullum Latine redderetur Oraculum; neque ederetur prius, quam ab imo, dum sacrificabant, tota victima contremisceret. HInc, quod verissima Oracula Delphis fundi crederentur, τὰ ὐπο τρίποδος dici coeperunt, proverbiali figurâ, quae vera sunt et indubitata. Meminêre Tripodis huius Tripodumque in plurali saepissime Poetae. Virg. l. 3. Aen. v. 360.Qui Tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis.Non enim sine lauro Tripoda erigi in Boeotia potuisse, docet Plaeaephatus, c. 50. ubi de Ladone. Idem, l. 15. Aen. v. 110. Sacros Tripodes. habet, ut alia omittam: Vide plura de hoc Apollinis tripode, apud fortun. Licetum, de Gemmis Annular. Schem. 15. c. 79. Alex. Rossoeum, Archaeol. Attic. alios. Addo saltem, praeter hunc, etiam Athenis alibique, mensas huiusmodi Deorum, seu tripodes fuisse, ubi Oracula similiter a Phoebadibus, iis eâ in parte, quae ὅλμος vocabatur, superimpositis, unde et τῆς ἀληθείας οἰκεῖοι τρίποδες dicti Athenaeo, l. 2. fuerint edita. Etiam in iisdem tripodibus alicubi sortes, e quibus Gentiles futura didicerint: imo et simulacra quandoque (velut Veneris, Dianae, Proserpinae et Cereris, apud Pausaniam, in Messen.) fuisse collocata etc. Vide et supra voce Cortina. it. Thema. Tandem fuêre tripodes τραπεξικοὶ, quibus mensae innitebantur. Quo pertinent Tripodes, apud Athenaeum et in marmoribus vetustis, in quibus duo vel tres edentes repaesentantur: quos sepulchralium cenatum effigies esse, diximus supra, ubi de Triclinio. Vide et infra Xerolophum. Item sellula rusticana, in qua S. Martinum sedisse, refert Sulpitius, de vita S. Martini, Dial. 2. tripetia vulgari sermone dicta etc. Sed et tripodem, instrumentum Musicum, a Pythagora Zacynthio excogitatum, habes apud eundem Athenaeum, Dipnosophist. l. 14. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.